PORTGREVIUS et PORTGRAVIUS

PORTGREVIUS et PORTGRAVIUS
PORTGREVIUS, et PORTGRAVIUS
est portus praefectus, apud scriptores medii aevi: Imo et oppidorum etiam urbiumque praefecti, praesertim matitimarum, vel portu aliquô insignium sic dicti sunt. His successêre Maiores et Balivi in Anglia, a Normannis Regibus appellatione impositâ, vel potius Aquitanicis. Londinum enim Balivos non accepit, ante annum primum Richardi I. circa A. C. 1190. Maiorem vero non ante decimum Regis Iohannis, circa A. C. 1210. cum prius esset sub Portgrefiorum regimine. Henricus Spelmannus Glossar. Archaeol.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”